- TRIBULES
- TRIBULESa tribu dicti: quâ voce, quia ultimus civium ordo non raro designatur, populus videl. Equestri et Senatorio contradistinctus, ut videre est in illo Papinii Statii, l. 4. Sylv. 4. v. 25.Moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusquePurpureique patres ————veletiam plebs, a populo separata, uti apud Plin. Panegyr. c. 25. Nisi vero leviter attingi placet locupletatas tribus datumque congiarium populo: Martialem, l. 8. Epigr. 15. v. 3.Dat populus, dat gratus eques, dat tura SenatusEt libant Latiae tertia dona tribus.et in veter. Inscr. apud Casaubonum. Inde est, quod tribulis, pro paupere et egeno ac capite censo sumitur, apud eundem, l. 9. Epigr. 50. v. 7.Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli.Item, l. 9. Epigr. 58. v. 8.Nec pallens toga mortui tribulis.Item Horatium, l. 1. Ep. 13. v. 14.Ut cum pileolo soleas convivatribulis.Cuiusmodi homines turbam sine nomine eleganter Manilius vocat, sub finem l. 5. etc. Vide Casaub. ad Suetorui Aug. c. 101. et supra ubi de Plebe.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.